Ios 15:62
|
et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum.
|
I Reg 24:1
|
Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
|
I Reg 24:2
|
Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos, nuntiaverunt ei, dicentes: Ecce, David in deserto est Engaddi.
|
II Par 20:2
|
Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes: Venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Syria: et ecce consistunt in Asasonthamar, quæ est Engaddi.
|
Cant 1:13
|
Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
|
Ezech 47:10
|
Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimæ species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiæ.
|