Gen 20:3
|
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum.
|
Gen 24:51
|
En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
|
Gen 25:32
|
Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
|
Gen 31:51
|
Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
|
Gen 39:14
|
vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,
|
Gen 45:12
|
En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.
|
Gen 47:23
|
Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,
|
Gen 48:21
|
Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
|
Gen 50:5
|
eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.
|
Ex 6:30
|
Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?
|
Ex 9:18
|
En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.
|
Ex 17:6
|
En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël:
|
Deut 1:8
|
En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
|
Deut 4:6
|
et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
|
Deut 10:14
|
En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt:
|
Deut 11:26
|
En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem:
|
Ios 9:12
|
En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus, nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti.
|
Ios 23:14
|
En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum.
|
Ios 24:27
|
et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.
|
Idc 8:15
|
Venitque ad Soccoth, et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes.
|
Ruth 1:15
|
cui dixit Noëmi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.
|
I Reg 14:11
|
Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum: dixeruntque Philisthiim: En Hebræi egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant.
|
III Reg 17:23
|
Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi: En vivit filius tuus.
|
II Par 18:12
|
Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
|
II Par 29:9
|
En corruerunt patres nostri gladiis: filii nostri, et filiæ nostræ, et conjuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus.
|
Esth 7:9
|
Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum, quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo.
|
Iob 19:3
|
En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
|
Iob 32:19
|
En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
|
Prov 1:23
|
convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
|
Cant 2:9
|
Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
|
Cant 2:10
|
En dilectus meus loquitur mihi. SPONSUS. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:
|
Cant 3:7
|
En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël,
|