Gen 4:16
|
Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
|
Ex 8:30
|
Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum.
|
Ex 9:33
|
Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
|
Ex 10:18
|
Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.
|
Lev 10:2
|
Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
|
Deut 2:32
|
Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa.
|
Idc 3:10
|
fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriæ, et oppressit eum.
|
Idc 9:35
|
Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portæ civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco.
|
Idc 17:8
|
Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ,
|
Idc 19:23
|
Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum: et cessate ab hac stultitia.
|
II Reg 2:12
|
Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon.
|
II Reg 15:17
|
Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo:
|
IV Reg 24:12
|
Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
|
I Par 12:17
|
Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis: si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet.
|
Esth 4:6
|
Egressusque Athach, ivit ad Mardochæum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii:
|
Iob 1:12
|
Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
|