Gen 48:5
|
Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
|
Num 7:7
|
Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
|
II Reg 4:2
|
Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin: siquidem et Beroth reputata est in Benjamin.
|
II Reg 12:1
|
Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper.
|
III Reg 7:16
|
Duo quoque capitella fecit, quæ ponerentur super capita columnarum, fusilia ex ære: quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum:
|
IV Reg 7:18
|
Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similæ statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariæ:
|
Esth 10:7
|
Duo autem dracones: ego sum, et Aman.
|
Iob 13:20
|
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
|
Prov 30:7
|
Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar:
|
Cant 4:5
|
Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.
|
Cant 7:3
|
Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ.
|
Eccli 23:21
|
Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem.
|
Isa 51:19
|
Duo sunt quæ occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te?
|
Ier 2:13
|
Duo enim mala fecit populus meus: me derelinquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas.
|
Lc 7:41
|
Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
|
Lc 18:10
|
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.
|