Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Duæ

Gen 25:23 Qui respondens ait: Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.
Ex 36:24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.
IV Reg 11:7 Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.
Eccli 26:28 Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.
Ier 33:24 Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt? Et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.
Ezech 35:10 Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi:
II Mach 6:10 Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt.
Mt 24:41 Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.