Idc 16:3
|
Dormivit autem Samson usque ad medium noctem: et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.
|
Ruth 3:14
|
Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris.
|
I Reg 3:15
|
Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
|
II Reg 11:9
|
Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis suis domini sui, et non descendit ad domum suam.
|
III Reg 2:10
|
Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.
|
III Reg 16:6
|
Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela filius ejus pro eo.
|
III Reg 22:40
|
Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
|
II Par 14:1
|
Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.
|
II Par 21:1
|
Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: regnavitque Joram filius ejus pro eo.
|
II Par 33:20
|
Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius ejus Amon.
|