Gen 28:22
|
et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.
|
Gen 35:7
|
Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
|
Deut 25:10
|
Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati.
|
Idc 1:22
|
Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.
|
Idc 16:27
|
Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson.
|
III Reg 6:2
|
Domus autem, quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
|
III Reg 6:7
|
Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur.
|
III Reg 6:12
|
Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea: firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum.
|
II Par 2:5
|
Domus enim, quam ædificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.
|
II Par 2:9
|
ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim, quam cupio ædificare, magna est nimis, et inclyta.
|
Iob 21:9
|
Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
|
Ps 113:17
|
Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
|
Ps 113:18
|
Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
|
Ps 134:19
|
Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.
|
Ps 134:20
|
Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
|
Prov 14:11
|
Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt.
|
Prov 15:6
|
Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.
|
Prov 19:14
|
Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.
|
Isa 2:5
|
Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
|
Isa 32:14
|
Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum; gaudium onagrorum, pascua gregum.
|
Isa 64:11
|
Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
|
Mt 21:13
|
et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
|