Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Domum

Deut 28:30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.
II Reg 7:27 quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui, dicens: Domum ædificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.
III Reg 6:21 Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
III Reg 7:1 Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit.
III Reg 7:8 Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum.
IV Reg 15:29 In diebus Phacee regis Israël venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel-Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios.
II Par 3:5 Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.
Esth 8:7 Responditque rex Assuerus Esther reginæ, et Mardochæo Judæo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judæos.
Prov 15:25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ.
Ier 39:8 Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt.