Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dixi

Ex 4:23 Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Deut 32:26 Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
II Esd 13:22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
Ps 15:2 Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
Ps 31:5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.
Ps 38:2 Dixi: Custodiam vias meas; locutus sum in lingua mea: posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me.
Ps 74:5 Dixi iniquis: Nolite inique agere, et delinquentibus: Nolite exaltare cornu.
Ps 139:7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.
Eccles 2:1 Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
Eccles 3:18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
Eccles 7:24 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me,
Cant 7:8 Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum.
Eccli 24:42 Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.
Isa 38:11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
Isa 65:1 Quæsierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocabat nomen meum.
Ezech 20:13 Et irritaverunt me domus Israël in deserto: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quæ faciens homo vivet in eis; et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos:
Ezech 20:18 Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In præceptis patrum vestrorum nolite incedere: nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini.
Soph 3:7 Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
Io 8:24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
Io 9:27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?
Io 18:8 Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire.
Act 11:8 Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.