Lev 19:18
|
Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
|
Deut 6:5
|
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
|
Mt 5:43
|
Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
|
Mt 22:37
|
Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
|
Mt 22:39
|
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
|
Mc 12:31
|
Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
|
Lc 10:27
|
Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
|
Gal 5:14
|
Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
|
Iac 2:8
|
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
|