III Reg 20:23
|
Servi vero regis Syriæ dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos: sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos.
|
II Par 28:23
|
immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syriæ auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi, cum e contrario ipsi fuerint ruinæ ei, et universo Israël.
|
Ps 81:6
|
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
|
Ier 10:11
|
Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt!
|
Osee 14:4
|
Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
|
Io 10:34
|
Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?
|
Act 14:10
|
Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos.
|