Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dies

Gen 47:9 respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
Ex 12:16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
Lev 23:7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo,
Lev 23:8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
Lev 23:35 Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo.
Lev 23:36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo.
Num 28:25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.
Num 28:26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
Ios 6:15 Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
III Reg 2:11 Dies autem, quibus regnavit David super Israël, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis: in Jerusalem, triginta tribus.
III Reg 11:42 Dies autem, quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt.
III Reg 14:20 Dies autem, quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt: et dormivit cum patribus suis: regnavitque Nadab filius ejus pro eo.
IV Reg 10:36 Dies autem, quos regnavit Jehu super Israël, viginti et octo anni sunt in Samaria.
IV Reg 19:3 Qui dixerunt: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.
I Par 29:15 Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
II Esd 8:9 Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro: nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.
Tob 2:6 memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam: Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.
Iudith 16:31 Dies autem victoriæ hujus festivitatis ab Hebræis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem.
Esth 9:17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio atque conviviis.
Iob 3:4 Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
Iob 7:6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur; et consumpti sunt absque ulla spe.
Iob 9:25 Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.
Iob 17:11 Dies mei transierunt: cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.
Ps 18:3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Ps 60:7 Dies super dies regis adjicies; annos ejus usque in diem generationis et generationis:
Ps 101:12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.
Ps 138:16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
Isa 37:3 et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
Isa 63:4 Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meæ venit.
Ier 46:10 Dies autem ille Domini Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
Osee 3:3 Et dixi ad eam: Dies multos exspectabis me; non fornicaberis, et non eris viro; sed et ego exspectabo te.
Osee 7:5 Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino; extendit manum suam cum illusoribus.
Ioël 2:2 Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Amos 5:18 Væ desiderantibus diem Domini! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
Mich 7:4 Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum.
Mich 7:11 Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ; in die illa longe fiet lex.
Soph 1:15 Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis,
Lc 9:12 Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.
Gal 4:10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.