Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dicite

Lev 11:2 Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ:
III Reg 20:9 Respondit itaque nuntiis Benadad: Dicite domino meo regi: Omnia propter quæ misisti ad me servum tuum in initio, faciam: hanc autem rem facere non possum.
III Reg 20:11 Et respondens rex Israël, ait: Dicite ei: Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus.
IV Reg 22:15 Et illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dicite viro, qui misit vos ad me:
II Par 34:23 At illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dicite viro, qui misit vos ad me:
Iudith 5:3 et dixit eis: Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet: aut quæ, et quales, et quantæ sint civitates eorum: quæ etiam sit virtus eorum, aut quæ sit multitudo eorum: vel quis rex militiæ illorum:
Ps 65:3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
Isa 3:10 Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
Isa 35:4 Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
Isa 36:4 Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia qua confidis?
Isa 48:20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob.
Isa 62:11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
Ier 4:16 Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam:
Osee 2:1 Dicite fratribus vestris: Populus meus; et sorori vestræ: Misericordiam consecuta.
Mt 21:5 Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.
Mt 22:4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
Mt 28:13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
Gal 4:21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?