Prov 22:13
|
Dicit piger: Leo et foris, in medio platearum occidendus sum.
|
Prov 26:13
|
Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus.
|
Ier 15:11
|
Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum.
|
Ier 23:31
|
Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus.
|
Mich 2:7
|
Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur?
|
Zach 12:1
|
Onus verbi Domini super Israël. Dicit Dominus extendens cælum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo:
|
Mt 16:15
|
Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?
|
Mt 18:22
|
Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.
|
Mt 19:18
|
Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;
|
Mt 19:20
|
Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?
|
Mt 20:7
|
Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
|
Mt 21:31
|
quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
|
Mt 21:42
|
Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
|
Mt 26:64
|
Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
|
Mt 27:11
|
Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.
|
Mt 27:22
|
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?
|
Lc 19:22
|
Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:
|
Lc 22:11
|
et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?
|
Io 1:39
|
Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.
|
Io 1:46
|
Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.
|
Io 1:48
|
Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
|
Io 2:5
|
Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
|
Io 2:7
|
Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
|
Io 3:4
|
Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci?
|
Io 4:7
|
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere.
|
Io 4:9
|
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
|
Io 4:11
|
Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
|
Io 4:15
|
Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
|
Io 4:16
|
Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
|
Io 4:17
|
Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;
|
Io 4:19
|
Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.
|
Io 4:21
|
Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
|
Io 4:25
|
Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
|
Io 4:26
|
Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor te.
|
Io 4:34
|
Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
|
Io 4:49
|
Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
|
Io 4:50
|
Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
|
Io 5:8
|
Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
|
Io 6:8
|
Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri:
|
Io 7:6
|
Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
|
Io 8:39
|
Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
|
Io 11:23
|
Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus.
|
Io 11:24
|
Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
|
Io 11:39
|
Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
|
Io 11:40
|
Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
|
Io 13:8
|
Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.
|
Io 13:9
|
Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
|
Io 13:10
|
Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
|
Io 13:36
|
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea.
|
Io 13:37
|
Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
|