Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dicebat

I Reg 27:10 Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Respondebat David: Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.
Tob 8:12 Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam.
Iob 1:5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos; consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.
Mt 9:21 Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
Mt 14:4 Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam.
Mc 5:8 Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
Mc 6:18 Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
Mc 7:20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
Lc 3:7 Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
Lc 5:36 Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
Lc 6:39 Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
Lc 9:23 Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
Lc 12:54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.
Lc 13:6 Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.
Lc 13:18 Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud?
Lc 14:7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:
Lc 14:12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio;
Lc 16:1 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
Lc 18:1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
Io 6:72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.
Io 8:31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,