Ex 19:21
|
dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
|
IV Reg 1:15
|
Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,
|
Isa 47:1
|
Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
|
Ier 22:1
|
Hæc dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,
|
Ier 48:18
|
Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.
|