Gen 30:18
|
et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar.
|
Gen 38:6
|
Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
|
Num 21:29
|
Væ tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.
|
Num 32:33
|
Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
|
Num 32:40
|
Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
|
Ios 13:15
|
Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.
|
Ios 13:29
|
Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas possessionem,
|
Ios 15:19
|
At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
|
Ios 21:13
|
Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis:
|
Idc 1:15
|
At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.
|
I Reg 18:27
|
Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.
|
I Reg 20:40
|
Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem.
|
I Reg 21:6
|
Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
|
I Reg 27:6
|
Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Juda, usque in diem hanc.
|
II Reg 24:9
|
Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israël octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium: et de Juda quingenta millia pugnatorum.
|
III Reg 4:29
|
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.
|
III Reg 5:12
|
Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo fœdus.
|
III Reg 10:10
|
Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
|
I Par 21:25
|
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.
|
I Par 28:11
|
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
|
II Par 9:9
|
Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia ut hæc, quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
|
II Par 35:7
|
Dedit præterea Josias omni populo, qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et hædos de gregibus, et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia: hæc de regis universa substantia.
|
Iob 24:23
|
Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius.
|
Eccli 47:25
|
Dedit autem reliquum Jacob, et David de ipsa stirpe.
|
Eccli 51:30
|
Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum.
|
Ier 40:5
|
et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem præposuit rex Babylonis civitatibus Juda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiæ cibaria, et munuscula, et dimisit eum.
|
Dan 1:9
|
Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
|
Rom 11:8
|
sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
|