Gen 19:33
|
Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
|
Gen 19:35
|
Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
|
Gen 35:4
|
Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.
|
I Reg 18:8
|
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum?
|
I Par 6:55
|
Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum:
|
I Par 6:64
|
Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum:
|
I Par 6:67
|
Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,
|
I Esd 3:7
|
Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis.
|
I Esd 8:36
|
Dederunt autem edicta regis satrapis, qui erant de conspectu regis et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei.
|
Eccli 49:7
|
Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenæ genti.
|
Ezech 32:25
|
In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus: in circuitu ejus sepulchrum illius: omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum: in medio interfectorum positi sunt.
|