Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Date

Deut 1:13 Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
Idc 8:5 Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
I Reg 11:12 Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos.
III Reg 3:27 Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: hæc est enim mater ejus.
I Par 16:29 Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto.
Ps 67:35 Date gloriam Deo super Israël; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
Prov 31:6 Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
Prov 31:31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
Eccli 39:20 Date nomini ejus magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis: et sic dicetis in confessione:
Ier 13:16 Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.
Ier 48:9 Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.
Mt 25:8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.
Mc 6:37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
Lc 6:38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Act 8:19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: