Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dabit

Ex 11:3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.
Ex 16:8 Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
Deut 28:7 Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.
Deut 28:65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam mœrore:
Iudith 16:21 Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.
Iob 22:24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
Prov 4:9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
Isa 41:2 Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit; dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus.
Lam 3:30 JOD. Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis.