Ex 31:14
|
Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
|
Lev 18:5
|
Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
|
Lev 18:26
|
Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
|
Lev 18:30
|
Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.
|
Lev 19:37
|
Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.
|
Lev 20:8
|
Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos.
|
Lev 20:22
|
Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi.
|
Lev 22:31
|
Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.
|
Lev 26:2
|
Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus.
|
Deut 4:15
|
Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:
|
Deut 5:32
|
Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:
|
Deut 27:1
|
Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.
|
Deut 29:9
|
Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis.
|
II Reg 18:12
|
Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis præcepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom.
|
Sap 1:11
|
Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.
|
Isa 56:1
|
Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur.
|
Ier 17:21
|
Hæc dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem,
|
Mal 2:16
|
Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.
|