Ex 12:24
|
Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.
|
Deut 4:9
|
Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos,
|
Deut 4:40
|
Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
|
Deut 6:17
|
Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi:
|
Deut 7:11
|
Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias.
|
III Reg 20:39
|
Cumque rex transisset, clamavit ad regem, ait ait: Servus tuus egressus est ad præliandum cominus: cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes.
|
Ps 24:20
|
Custodi animam meam, et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te.
|
Ps 36:37
|
Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
|
Ps 85:2
|
Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
|
Ps 139:5
|
Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me: qui cogitaverunt supplantare gressus meos;
|
Ps 140:9
|
Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
|
Prov 3:21
|
Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
|
Eccles 4:17
|
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
|