Gen 24:23
|
Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum?
|
Gen 24:47
|
Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.
|
Gen 32:17
|
Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris?
|
Gen 32:17
|
Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris?
|
Ruth 2:5
|
Dixitque Booz juveni, qui messoribus præerat: Cujus est hæc puella?
|
I Reg 30:13
|
Dixit itaque ei David: Cujus es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer Ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ: dereliquit autem me dominus meus, quia ægrotare cœpi nudiustertius.
|
II Reg 3:12
|
Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: Cujus est terra? et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israël.
|
IV Reg 1:7
|
Qui dixit eis: Cujus figuræ et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba hæc?
|
Iob 5:5
|
Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.
|
Iob 26:2
|
Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis?
|
Ps 9:28
|
Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.
|
Mt 3:12
|
Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
|
Mt 22:20
|
Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio?
|
Mc 12:16
|
At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.
|
Lc 14:5
|
Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?
|
Lc 20:24
|
ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.
|
Heb 7:6
|
Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
|
Heb 12:26
|
Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.
|