Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Core

Gen 36:5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
Gen 36:14 Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
Gen 36:16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
Gen 36:18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
Ex 6:21 Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri.
Ex 6:24 Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hæ sunt cognationes Coritarum.
Num 16:1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,
Num 16:5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei.
Num 16:6 Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum:
Num 16:8 Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi:
Num 16:16 Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
Num 16:24 Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.
Num 16:40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
Num 16:49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.
Num 26:9 hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron: isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt:
Num 26:10 et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,
Num 26:11 ut, Core pereunte, filii illius non perirent.
Num 26:58 Hæ sunt familiæ Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram:
Num 27:3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
I Par 1:35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.
I Par 2:43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
I Par 6:22 Filii Caath: Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,
I Par 6:37 filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,
I Par 9:19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
I Par 9:19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
I Par 26:1 Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
I Par 26:19 Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.
II Par 20:19 Porro Levitæ de filiis Caath, et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum.
II Par 31:14 Core vero filius Jemna Levites et janitor orientalis portæ, præpositus erat iis, quæ sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.
Ps 41:1 In finem. Intellectus filiis Core.
Ps 43:1 In finem. Filiis Core ad intellectum.
Ps 44:1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.
Ps 45:1 In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.
Ps 46:1 In finem, pro filiis Core. Psalmus.
Ps 47:1 Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.
Ps 48:1 In finem, filiis Core. Psalmus.
Ps 83:1 In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.
Ps 84:1 In finem, filiis Core. Psalmus.
Ps 86:1 Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis;
Ps 87:1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.
Eccli 45:22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia.
Iudae 1:11 Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt!