Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Cor

Idc 5:9 Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.
Iudith 12:16 Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus.
Iob 17:4 Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.
Iob 41:15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
Ps 37:11 Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Ps 50:12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ps 54:5 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
Prov 14:10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
Prov 15:13 Cor gaudens exhilarat faciem; in mœrore animi dejicitur spiritus.
Prov 15:14 Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
Prov 16:9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
Prov 16:23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
Prov 18:15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
Prov 27:21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
Eccles 7:5 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.
Eccles 10:2 Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
Eccli 3:27 Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.
Eccli 3:28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
Eccli 3:29 Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.
Eccli 3:31 Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
Eccli 4:3 Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti.
Eccli 13:31 Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
Eccli 21:17 Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.
Eccli 25:31 Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.
Eccli 36:22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.
Eccli 37:17 Cor boni consilii statue tecum: non est enim tibi aliud pluris illo.
Eccli 38:27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.
Eccli 38:31 Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.
Eccli 38:34 Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.
Eccli 39:6 Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
Isa 15:5 Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.
Isa 33:18 Cor tuum meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?
Dan 4:13 Cor ejus ab humano commutetur, et cor feræ detur ei: et septem tempora mutentur super eum.