Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Converte

II Par 18:33 Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
Ps 84:5 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
Ps 125:4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
Ier 6:9 Hæc dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
Lam 5:21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros, sicut a principio.
Mt 26:52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.