Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Civitates

III Reg 20:34 Qui dixit ei: Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego fœderatus recedam a te. Pepigit ergo fœdus, et dimisit eum.
IV Reg 8:12 Cui Hazaël ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides.
Eccli 28:17 Civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit.
Ier 13:19 Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat. Translata est omnis Juda transmigratione perfecta.
Bar 4:32 Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos.