II Reg 15:32
|
Cumque ascenderet David summitatem montis, in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite.
|
II Reg 15:37
|
Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.
|
II Reg 16:16
|
Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex.
|
II Reg 16:18
|
Responditque Chusai ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël, et cum eo manebo.
|
II Reg 17:5
|
Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat.
|
II Reg 17:6
|
Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel: facere debemus an non? quod das consilium?
|
II Reg 17:7
|
Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice.
|
II Reg 17:8
|
Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
|
II Reg 17:14
|
Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.
|
II Reg 17:15
|
Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom, et senioribus Israël: et ego tale et tale dedi consilium.
|
I Par 27:33
|
Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.
|