Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Capharnaum

Mt 4:13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
Mt 8:5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
Mt 11:23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
Mt 17:23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
Mc 1:21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
Mc 2:1 Et iterum intravit Capharnaum post dies,
Mc 9:32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
Lc 4:23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
Lc 4:31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
Lc 7:1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
Lc 10:15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.
Io 2:12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.
Io 4:46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
Io 6:17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.
Io 6:24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
Io 6:60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.