Num 13:7
|
De tribu Juda, Caleb filium Jephone.
|
Num 13:31
|
Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.
|
Num 14:6
|
At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,
|
Num 14:24
|
Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam.
|
Num 14:30
|
non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun.
|
Num 14:38
|
Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.
|
Num 26:65
|
prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.
|
Num 32:12
|
præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam.
|
Num 34:19
|
quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone.
|
Deut 1:36
|
præter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.
|
Ios 14:6
|
Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne.
|
Ios 14:14
|
atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël.
|
Ios 15:13
|
Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
|
Ios 15:14
|
Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
|
Ios 15:16
|
Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
|
Ios 15:17
|
Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.
|
Ios 15:18
|
Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit.
|
Ios 15:19
|
At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
|
Ios 21:12
|
Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.
|
Idc 1:12
|
Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
|
Idc 1:13
|
Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem.
|
Idc 1:14
|
Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes?
|
Idc 1:15
|
At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.
|
Idc 1:20
|
Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.
|
Idc 3:9
|
Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem:
|
I Reg 25:3
|
Nomen autem viri illius erat Nabal: et nomen uxoris ejus Abigail: eratque mulier illa prudentissima, et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb.
|
I Reg 30:14
|
Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra Judam, et ad meridiem Caleb, et Siceleg succendimus igni.
|
I Par 2:18
|
Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
|
I Par 2:19
|
Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.
|
I Par 2:24
|
Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.
|
I Par 2:42
|
Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus, ipse est pater Ziph, et filii Maresa patris Hebron.
|
I Par 2:46
|
Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
|
I Par 2:48
|
Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
|
I Par 2:49
|
Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
|
I Par 2:50
|
Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
|
I Par 4:11
|
Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
|
I Par 4:15
|
Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez.
|
I Par 6:56
|
agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.
|
Eccli 46:9
|
et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.
|
Eccli 46:11
|
Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem,
|
I Mach 2:56
|
Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit hæreditatem.
|