Gen 14:7
|
Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.
|
Gen 16:14
|
Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.
|
Gen 20:1
|
Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris.
|
Num 13:27
|
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ:
|
Num 20:1
|
Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco.
|
Num 20:14
|
Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos,
|
Num 20:16
|
et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi,
|
Num 20:22
|
Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom:
|
Num 27:14
|
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.
|
Num 33:36
|
Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades.
|
Num 33:37
|
Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom.
|
Deut 32:51
|
quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israël.
|
Ios 12:22
|
rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus,
|
Ios 15:23
|
et Cades et Asor et Jethnam,
|
Idc 11:16
|
sed quando de Ægypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades.
|
Idc 11:17
|
Misitque nuntios ad regem Edom, dicens: Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum præbere contempsit. Mansit itaque in Cades,
|
Ps 28:8
|
Vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades.
|
Eccli 24:18
|
quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Jericho:
|
Ezech 47:19
|
Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et hæc est plaga ad meridiem australis.
|
Ezech 48:28
|
Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: hæreditas contra mare magnum.
|
I Mach 11:63
|
Et audivit Jonathas quod prævaricati sunt principes Demetrii in Cades, quæ est in Galilæa, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni:
|
I Mach 11:73
|
Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc:
|