Ps 118:145
|
COPH. Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram.
|
Lam 1:19
|
COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
|
Lam 2:19
|
COPH. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
|
Lam 3:55
|
COPH. Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.
|
Lam 3:56
|
COPH. Vocem meam audisti; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.
|
Lam 3:57
|
COPH. Appropinquasti in die quando invocavi te; dixisti: Ne timeas.
|
Lam 4:19
|
COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
|