Cant 1:3
|
CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
|
Cant 3:6
|
CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?
|
Cant 5:9
|
CHORUS. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?
|
Cant 5:17
|
CHORUS. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum.
|
Cant 6:12
|
CHORUS. Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te.
|
Cant 7:1
|
SPONSA. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? CHORUS. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis.
|
Cant 8:5
|
CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? SPONSUS. Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
|
Cant 8:8
|
CHORUS FRATRUM. Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?
|
Cant 8:11
|
CHORUS FRATRUM. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
|