Ps 118:81
|
CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
|
Lam 1:11
|
CAPH. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis!
|
Lam 2:11
|
CAPH. Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
|
Lam 3:31
|
CAPH. Quia non repellet in sempiternum Dominus.
|
Lam 3:32
|
CAPH. Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.
|
Lam 3:33
|
CAPH. Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum.
|
Lam 4:11
|
CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.
|