Mt 22:17
|
dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non?
|
Mt 22:21
|
Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
|
Mc 12:14
|
Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
|
Mc 12:17
|
Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
|
Lc 20:22
|
Licet nobis tributum dare Cæsari, an non?
|
Lc 20:25
|
Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
|
Lc 23:2
|
Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
|
Io 19:12
|
Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
|
Act 27:24
|
dicens: Ne timeas Paule, Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
|