III Reg 2:38
|
Dixitque Semei regi: Bonus sermo: sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque in Semei in Jerusalem diebus multis.
|
III Reg 2:42
|
Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi: Quacumque die egressus, ieris huc et illuc, scito te esse moriturum: et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi?
|
IV Reg 20:19
|
Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini, quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis.
|
Ps 118:68
|
Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
|
Prov 13:22
|
Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
|
Eccli 1:30
|
Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
|
Lam 3:25
|
TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.
|
Nah 1:7
|
Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.
|
Mt 12:35
|
Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
|
Lc 6:45
|
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
|
Io 10:11
|
Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
|