Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Bonum

II Reg 18:31 apparuit Chusi: et veniens ait: Bonum apporto nuntium, domine mi rex: judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.
Ps 91:2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.
Ps 117:8 Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.
Ps 117:9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
Ps 118:71 Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam justificationes tuas.
Ps 118:72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
Eccles 7:19 Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit.
Isa 39:8 Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis!
Lam 3:26 TETH. Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.
Lam 3:27 TETH. Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
Mt 13:38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
Mc 9:49 Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
Mc 14:6 Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:
Lc 14:34 Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur?
Rom 13:3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
Rom 14:21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
I Cor 7:1 De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:
Gal 4:18 Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos.
Gal 6:9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
II Tim 1:14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
II Tim 4:7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.