Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Bethuliam

Iudith 6:7 Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israël.
Iudith 6:10 Porro filii Israël descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.
Iudith 7:1 Holofernes autem altera die præcepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam.
Iudith 7:11 Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecerunt cisternæ, et collectiones aquarum omnibus habitantibus Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie.
Iudith 15:8 Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum.
Iudith 15:9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith.