Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Bersabee

Gen 21:14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
Gen 21:31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit.
Gen 21:33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.
Gen 22:19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
Gen 26:23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
Gen 26:33 Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.
Gen 28:10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.
Ios 15:28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
Ios 19:2 eorum in medio possessionis filiorum Juda: Bersabee et Sabee et Molada
Idc 20:1 Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha.
I Reg 3:20 Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
I Reg 8:2 Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
II Reg 3:10 ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël, et super Judam, a Dan usque Bersabee.
II Reg 17:11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israël, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum.
II Reg 24:2 Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus.
II Reg 24:7 transierunt prope mœnia Tyri, et omnem terram Hevæi et Chananæi, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee:
II Reg 24:15 Immisitque Dominus pestilentiam in Israël, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum.
III Reg 4:25 Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
III Reg 19:3 Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum,
IV Reg 12:1 Anno septimo Jehu regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
IV Reg 23:8 Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda: et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee: et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis.
I Par 4:28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
I Par 21:2 Dixitque David ad Joab, et ad principes populi: Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.
II Par 19:4 Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
II Par 24:1 Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
II Par 30:5 Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est.
II Esd 11:27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,
II Esd 11:30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
Amos 5:5 Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
Amos 8:14 qui jurant in delicto Samariæ, et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee; et cadent, et non resurgent ultra.