Gen 36:32
|
Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
|
Num 22:5
|
Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.
|
Num 24:3
|
assumpta parabola, ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus:
|
Num 24:15
|
Sumpta igitur parabola, rursum ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus:
|
Num 31:8
|
et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
|
Deut 23:4
|
quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi:
|
Ios 13:22
|
Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.
|
Ios 24:9
|
Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:
|
I Par 1:43
|
Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël: Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba.
|
Mich 6:5
|
Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini.
|