III Reg 21:10
|
et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
|
III Reg 21:13
|
Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
|
II Esd 11:2
|
Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
|
Iudith 13:22
|
Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.
|
Ps 113:20
|
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.
|
Ps 113:21
|
Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
|