Gen 27:34
|
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
|
Deut 33:11
|
Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant.
|
Iob 2:9
|
Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere.
|
Ps 102:1
|
Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
|
Ps 102:2
|
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus;
|
Ps 102:22
|
Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Domino.
|
Ps 103:1
|
Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,
|
Ps 103:35
|
Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.
|