Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Bene

Ex 1:20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
Deut 18:17 Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti.
I Reg 20:7 Si dixerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus.
III Reg 2:18 Et ait Bethsabee: Bene, ego loquar pro te regi.
Tob 5:21 Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.
Prov 11:27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis.
Ier 1:12 Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.
Ion 4:9 Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.
I Mach 8:23 Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æternum: gladiusque et hostis procul sit ab eis.
II Mach 11:21 Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta.
II Mach 11:26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.
II Mach 11:38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.
Mc 7:6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:
Mc 7:9 Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
Mc 7:37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Mc 12:32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.
Io 4:17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;
Rom 11:20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.