Act 11:22
|
Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis, super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
|
Act 13:2
|
Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
|
Act 13:43
|
Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
|
Act 13:50
|
Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis.
|
Act 14:11
|
Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.
|
Act 15:12
|
Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos.
|
Act 15:36
|
Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
|