Mt 27:17
|
Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus?
|
Mt 27:20
|
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
|
Mt 27:21
|
Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
|
Mt 27:26
|
Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
|
Mc 15:11
|
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
|
Mc 15:15
|
Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
|
Lc 23:18
|
Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:
|
Io 18:40
|
Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
|