Mt 3:1
|
In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,
|
Mt 11:11
|
Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
|
Mt 14:2
|
et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
|
Mt 17:13
|
Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
|
Mc 6:14
|
Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.
|
Lc 7:20
|
Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
|
Lc 7:28
|
Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
|
Lc 7:33
|
Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet.
|