Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Balac

Num 22:2 Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,
Num 22:7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,
Num 22:10 Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
Num 22:14 Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum.
Num 22:16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me:
Num 22:18 Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
Num 22:36 Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.
Num 22:40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.
Num 23:1 Dixitque Balaam ad Balac: Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes.
Num 23:3 Dixitque Balaam ad Balac: Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi.
Num 23:5 Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris.
Num 23:6 Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum:
Num 23:7 assumptaque parabola sua, dixit: [De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob; propera, et detestare Israël.
Num 23:11 Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis.
Num 23:13 Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei.
Num 23:15 dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam.
Num 23:16 Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei.
Num 23:17 Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus?
Num 23:18 At ille, assumpta parabola sua, ait: [Sta, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor:
Num 23:25 Dixitque Balac ad Balaam: Nec maledicas ei, nec benedicas.
Num 23:27 Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad alium locum: si forte placeat Deo ut inde maledicas eis.
Num 23:30 Fecit Balac ut Balaam dixerat: imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.
Num 24:10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti:
Num 24:12 Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi:
Num 24:13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?
Num 24:25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit.
Ios 24:9 Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:
Idc 11:25 nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab: aut docere potes, quod jurgatus sit contra Israël, et pugnaverit contra eum,
Apoc 2:14 Sed habeo aversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: