IV Reg 17:24
|
Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
|
IV Reg 20:14
|
Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam: dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
|
IV Reg 25:28
|
Et locutus est ei benigne: et posuit thronum ejus super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone.
|
I Esd 5:17
|
Nunc ergo, si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis, quæ est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut ædificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.
|
I Esd 6:1
|
Tunc Darius rex præcepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone,
|
I Esd 7:6
|
Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israël: et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus.
|
I Esd 7:9
|
Quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se.
|
I Esd 8:1
|
Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone.
|
Isa 39:3
|
Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
|
Isa 48:14
|
Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.
|
Isa 48:20
|
Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob.
|
Ier 27:16
|
Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens: Hæc dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito: mendacium enim prophetant vobis.
|
Ier 28:6
|
et ait Jeremias propheta: Amen! sic faciat Dominus, suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.
|
Ier 29:10
|
Quia hæc dicit Dominus: Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.
|
Ier 29:15
|
Quia dixistis: Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone:
|
Ier 29:22
|
et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne:
|
Ier 50:1
|
Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ.
|
Ier 50:16
|
Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: a facie gladii columbæ unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
|
Ier 51:44
|
Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus: et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.
|
Ier 51:49
|
Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.
|
Ier 51:54
|
Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum:
|
Ier 52:32
|
Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone.
|
Dan 13:1
|
Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim:
|
Dan 13:5
|
Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
|
Dan 14:35
|
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.
|
Zach 6:10
|
Sume a transmigratione, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia: et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiæ filii Sophoniæ, qui venerunt de Babylone.
|
I Petr 5:13
|
Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
|