Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Aurum

I Par 28:14 Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.
I Par 28:16 Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas.
I Par 29:2 Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:
Iudith 2:10 Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
Eccli 28:29 Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos:
Eccli 40:25 Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum.
Bar 6:23 Aurum etiam quod habent ad speciem est: nisi aliquis exterserit æruginem, non fulgebunt: neque enim dum conflarentur, sentiebant.
Iac 5:3 Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.