I Reg 25:28
|
Aufer iniquitatem famulæ tuæ: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ.
|
Ps 118:22
|
Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
|
Prov 25:4
|
Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
|
Prov 25:5
|
Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
|
Eccles 11:10
|
Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt.
|
Eccli 23:6
|
Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.
|
Ezech 21:26
|
hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit?
|
Amos 5:23
|
Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyræ tuæ non audiam.
|